Calvinus Conr. Huberto.

Quod sedulo fratrem meum nuper adiuveris, hoc officio, sicut

aliis pluribus, tuum in me amorem testatus es. Si quis tibi vicissim

operae meae usus fuerit, gratitudinem meam cognosces. Bene vero

accidit, quod non tanta frumenti copia impetrari tunc potuit: quia

paulo post fratris discessum laxata fuit ea caritas, quae famem

miserae plebi minitabatur. Ita in excusatione non est quod

labores: quia in hac mediocri summa minus erit dispendii, quam si

plus advectum foret. Beati ventris abdicatio labem et maculam

a collegio vestro absterget: sed non omnia inquinamenta eluet ac

purgabit. Neque enim parvum dedecus istius ecclesiae esse duco, inter vos

regnare Ioachimi Westphali socium, a quo scis optimum patrem

nostrum Bucerum inter haereticos numerari. Utinam Christum cum suis

membris amplecti potius discat Marbachius, quam ventum alis

colligere. De rebus Saxonicis quae scripsisti summo moerore pios

omnes afficere merito debent. Quamquam autem simul ac inde Philippus

migraverit, atrocius in eum sevient: exire tamen necesse est, ut

liber aliquando esse incipiat. Wormaciensis colloquii minime laetum

fore exitium boni omnes ominantur. Ego quid de Schnepfio et

similibus sperandum sit, non video. Budeum tuo nomine rogavi ut fidem

suam liberaret. Pollicitus est, sibi ut ad vestras mundinas aliquid

accipias curae fore. Libellum ab Henricho Stephano non ita pridem editum

si forte usui tibi foret, mittendum censui. Ad poeticen natura satis eram

propensus: sed ea valere iussa, ab annis viginti quinque nihil composui,

nisi quod Wormaciae exemplo Philippi et Sturmii adductus sum, ut

carmen illud quod legisti per lusum scriberem. Itaque quod ex me

conferam non habeo. Viretus musas sibi ita pro itias esse negat,

ut canat quidquam poeticum. Vale, eximie vir et frater mihi

ex animo colende. Inter symmystas si qui adhuc praeter D.

Theobaldum amici restant (neque enim de illo dubito) eos peramanter

cupio salutari meo nomine. Nam D. Lenglinum quum isthac transiens

quesiissem, miratus sum non reperiri, ac si conspectum meum fugeret.

Dominus te praesidio suo tueatur, virtute sustentet, spiritu dirigat.

Amen. Genevae 19. Maii 1557.

Johannes Calvinus tuus.