A R T I C U L I      C O N S E N-
S V S     C H R I S T I A N AR V M
E C C L E S I A R V M     Q V I B V S     V N I-
verſitas Fratrum ſubſcripſit Her-
ceg-Szŏlŏſini in Baronia.

A N N O Domini M. D. LXXVI.
Die
16. & 17. Auguſti.

I. ad Timoth. 3.

Oportet Epiſcopum irreprehenſum eſſe, unius
uxoris, vigilantem, ſobrium, hoſpitalem, aptum ad
docendum, non vinoſum, non percuſſorem, non tur-
piter lucri cupidum &c.


1.

T ſoli tantum Regi Deo præ cæteris
mundi principibus, vti ſupremo capiti ad-
hæreamus, ita omnes mundi poteſtates in

cauſa religionis contemnamus, oportet.

2.

Hunc autem Deum credimus Vnum eſse natu-
râ ſeu eſsentiâ, qui in Sancta Lingua Iah & Ie-
houah appellatur, præter quem extrà quem alius non
est. Hunc tribus hypoſtatibus ſeu perſonis ſub-
ſiſtentibus realiter diſtinctum non diuiſum aut
confuſum, quæ ſunt Pater, Filius & Spiritus
ſanctus, ſine vlla proprietatum confuſione, ſecun-
dum ſcripturas affirmamus. Nequè tamen tres
Deos credimus
: multitudo ſiquidem Deorum ex-
ecrabilis eſt
: ſed Perſonas conſubſtantiales & co-
æternas ſuis proprietatibus characteriſticis vere
diſtinctas.

3.

Superintendens ex conſenſu Seniorum omnia fa-
ciat, nec aliquid in rebus arduis priuato conſilio
tentet.

4.

Subiectionem Euangelicam a Paſtoribus in

Cauſis


Cauſis Ecc1eſiarum requirimus, & vbi præſentiæ
eorum exigitur
(neceſſitate tantum ineuitabili ex-
cepta
) nihil eos detineat, decreuimus. Scriptum est
enim mortui ſepelliant mortuos ſuos, tu me ſequere.
Hoc etiam ab ipſis poſtulamus vt cum præpoſitis, in
cauſis Ecleſiarum abeſſe contingat, vicini paſtores
apud populum eorum in docendo ſi opus fuerit, in
Baptizando, coniuges copulando, vices ſuas ſupple-
ant. Ac ſi aliqui eorum ad certum negotium Ec-
cleſiæ determinandum à Senioribus, vel ad ſe vo-
cantur, vel aliquo tranſmittuntur, ſine omni excuſa-
tione morem gerant volumus.

5.

Quia ſæpenumero accidit, ita ſuggerente Satana,
vt Paſtores ſuis Senioribus ſint inobedientes, nec e-
orum cenſuras recipiant, imo nihili faciant: Id-
circo decreuimus vt tales iuriſdictione Eccleſiaſtica
coerceantur.

6.

Diſertè ab Apoſtolo prècipitur, vt probentur
prius qui Miniſtraturi ſunt quàm in opus emittantur
:
Quapropter citra perſonarum reſpectum omnibus
tàm à docendi munere quàm Sacramentorum ad-
miniſtratione interdictum volumus, donec coram
Eccleſia Doctrina & morum examen inſtituatus
:

A      ij                      Hoc


Hoc tamen addimus Seniores poſſe intercedente Sa-
cramento Iuriſiurandi nonnullis perſpethe pietatis
& integritatis hominibus facultatem docendi con-
cedere.

7.

Introductionem mulierum poſt partum (quia ad
Populum Iſraeliticum pertinebat
) ad gentem Iudai-
cam tranſmittimus
: Nec obſeruationem dierum 40
vel 80, ſed tantum naturalem honeſtatem docemus.

8.

Feſtiuitates Sanctorum præter diem dominicum,
(quia nec Saluator noſter inſtituit nec Apoſtoli eius
ſcriptis tradiderunt
) ideo ad Papiſtas relegamus.
Feſtiuitates tamen natiuitatis, circumciſonis, paſ-
ſionis, aſcenſionis, & aduentus Spiritus Sancti ob-
ſeruandas eſſe decreuimus.

9.

Quemadmodum prophani dies dicati ſunt la-
boribus corporalibus, quibus victum aliaque vitæ
neceſſaria quærat populus, ita feſtus dies ſanc-
tè fuit inſtitutus quo idem populus à curis liber,
Deo ac Verbo eius & Sacramentis hoc eſt di-
uino cultui vacaret. Idcirco cùm nunc ſerijs ma-
gis iritetur quàm placetur ira Dei ob otia

faſtus


faſtus, ebrietates, iurgia, ſaltationes, ludos,
quibus vitijs ille dies vt plurimum prophanatur,
populo vniuerſo ſeuerè indicimus, vt talibus re-
licts, totum ſe Deo conſecret, ac dies feſtos
ſanctè celebret, quemadmodum Deus præcepit, au-
diendo verbum Dei, orando tàm in Templo quàm
domi priuatim. Quin & paſtores aſſiduê ſu-
as Eccleſias monere oportet vt populus his aſ-
ſueſcat.

10.

Vt hæc diſciplina populi & quæ ad eam per-
tinent reſtitui poſſint, neceſſarium eſſe duximus
primum omnium vt præter ordinarias contiones
quæ ſingulis ſacris ferijs, quàm fideliſſime de
omnibus doctrinæ Chriſtianæ capitibus haben-
dæ ſunt, pueritia ſacro catechiſmo diligenter de
omnibus fidei noſtræ articulis inſtituatur. Ita
legimus Sanctos Patres Catechiſmum in ſuis E-
cleſijs tradidiſſe, lege Euſebium in Hiſtoria Ec-
cleſiaſtica lib.
6. Cáp. 19.

11.

Quilibet Paſtor officium ſedulo ac diligen-

A       iij                      ter pro-


ter procuret: at interim caueat ne falcem ſuam in
alienam meſſem mittat, ſecundum veterum Cano-
num inſtituta. Nec ſine ſcitu paſtoris legitimè con-
ducti in aliquo loco doceat, aut copulet, ſed cùm
venia aut nutu paſtoris eius loci, niſi neceſſitas co-
gat propter abſentiam conducti Paſtoris, tunc enim
iustè miniſtrare poterit ita tamen vt donum ſui ſer-
uitij conducto Paſtori relinquat. Statuimus præ-
terea vt nullus ſucedere alicui miniſtro preſumat,
donec priori miniſtro de mercede ſui laboris ſatis
factum fuerit

12.

Paſtores in Eccleſijs par onus ſuſcipiant, & im-
par onus fugiant, Si ab vna ciuitate aut pago ſuſ-
tentari poſſunt, ne ſe pluribus pagis obligent Stipen-
dij aut queſtus turpis cauſa
I. Theſ. 3. Verùm
propter Miniſtrorum inopiam concedimus ſi vnus
tribus pagis preſit, & vrgente neceſſitate etiam a-
lijs inſeruiat, non cauponando Dei ſermonem, ſed
fructificando Domino ædificando Eccleſiam, vt ſic
currat ſermo Dei
2 Cor. 2. 4. 2. Theſ. 3.

13.

Præcipimus preterea & mandamus in Domino,
ne quis Miniſtrorum in aliquem incertum locum vo-
catus, de migratione ſua ſpe amplioris ſtipendij aut

comodi


commodi, quid tentare præſumat, ſed ſemper publi-
cam authoritatem expectet, non enim conuenit vt
quis de ſua commoditate magis quàm de ædificatio-
ne Eccleſiæ ſit ſolicitus
2. Cor. 2. 4. & 2. Theſ.
3. illud etiam obſeruandum ſtatuimus ne popu-
lus paſtorem ſuum aut ex aliquo in eum prauo af-
fectu, aut priuato conſilio ſine authoritate Prælato-
rum Eccleſiæ, dimittat aut alium conducat. Sæpe
enim euenit vt populus paraſitis magis quam veris
Miniſtris delectetur, ac ad ſuum placitum ſibi doc-
tores deligat

14.

Quoniam vinolentum & ebrium ſacerdotem A-
poſtolus damnat, & Deus ſua lege prohibet, ideo re-
uocamus in vfum canones Apoſtolorum & ſancto-
rum patrum contra ebrietatem & luxum Sacer-
dotum, vt Concilium Agathenſe habet, & in de-
cretis legitur. Quicunque ergo ebrietate ſuum of-
ficium denigrant, eos à miniſterio amouendos eſse
ſtatuimus. Nec ſacerdotibus ſimul cum Laicis a-
pud cauponas ingurgitare concedimus.

15.

Vt Canones à nobis notati Perpetuo curſu &
bono ordine retineri poſſint, decreuimus vt ſingulis
ſex menſibuſ in anno paſtores conueniant, hoc est

A       iiij                       Synodi


Synodi habeantur, in quibus de omnibus iſtis di-
ligens fiat exquiſitio, & omnia ritè & ordinè
cognoſcantur. Qui autem in Synodo vocati
non comparent excepta neceſſitate probabili, eos
depoſitionis pœna mulctandos eſſe iudicamus. In-
terea ſi aliqua turba inter Paſtores orta fuerit,
Paſtores coram ſenioribus cauſam agere & com-
ponere poſſunt.

16.

In hoc autem negotio id obſeruandum eſt, ne
quis ex odio vel maleuolentia fratres apud ſenio-
res accuſet, ſed ex charitate fratres ſuos ad Præ-
poſitos deferat, vt eorum animos lucrentur. Ita &
Laicis faciendum eſſe cenſemus. Hanc autem de-
lationem propter medicinam animæ non autem ad
carnis affectum explendum fieri cupimus.

17.

Lites, pugnas, verborum ſuſurationes, inflationes,
inordinatas diſſenſiones, à Paſtoribus Ecclefia-
rum noſtrarum abeſſe volumus. Chriſtus enim
nos in pace vocauit, Et ſi quis pacem Miniſtro-
rum ſuperba elatione turbauerit, Iuriſdictione Ec-
cleſiaſtica puniendum eſſe decreuimus.

18.

Otioſos, ac negligentes Miniſtros, qui tantum Do-

minicis


minicis diebus Codices in manus recipiunt, cæteris
autem diebus compotationibus & curſitationibus
vacant, poſt admonitiones niſi ſe emendarint de-
ponendos eſſe iudicamus. Statuimus itaque vt bi-
nas diebus Dominicis ſemper, reliquis autem ternas
Contiones, cùm magis a laboribus manuarijs va-
cabit Populus in vna hebdomada proponant. Hoc
enim facientes & ipſi Paſtores in doctrina non
parum proficient, & Populus Sacris Contionibus
magis aſueſcet.

19.

Nemo ante legitimum terminum ſuæ functionis
Eccleſiam deferat, ſed completo termino anni ſui, et
cum venia & Indulgentia Seniorum diſcedat aut lo-
cum mutet. Illud etiam hic ſeruandum iniungimus
imo frequenter etiam inculcamus, ne futilitate Ec-
cleſias, ſuas operas illis promittendo, Paſtores fal-
lant, ac ita #eipſos & Miniſterium deludant
: Nam
qui alijs vita & doctrina præeſſe debet illum turpe
eſt mentiri, & ſic mendatio ſuæ vtilitati conſulere.
Summa ſiquidem in Paſtoribus virtus est, non men-
tiri.

20.

Quum communis neceſſitas Eccleſiarum poſtula-
uerit, Paſtores pro ſua facultate ipſis deputatum ſub-

B                        fidium


ſidium, vt ſine tergiuerſatione ſoluant, ſtatuimus.
Scriptum eſt enim omnia ſine murmuratione facite.
Nec ſine expenſis hoc præſenti tempore in re quam-
libet minima cauſam agere poſſumus. Nam cum
tyranni rerum potiantur, neceſſe eſt vt pecunias &
munera ad manus habeant quilibet. Scriptum ve-
ro est etim alicubi, da eis pro me & te, ne eos of-
fendamus.

21.

Quia aſtutia Sathanas plerunque fieri cernimus
(maximè hoc tempore) vt improba garrulitate
hoſtes veritatis bonos ac fidos Paſtores implicent
(ſi-
cut etiam experientia nos docuit
) vt eos in pericu-
lum demergant
: Ideo ſtatuimus præſertim Pasto-
ribus vt iam admonitos & toties conuictos hælreti
cos iuxta mentem Pauli ita fugere diſcant, vt ne
verbulo quidem cum ipſis diſputent aut congredian-
tur, ne cum illis pugnando Sacro Sanctum Dei no-
men iterum malè audiat, & ſe ipſos in ruinam Paſ-
tores præcipitent. Scriptum eſt enim, ſinite eos quia
cæci ſunt, &, hæreticum poſt vnam ac alteram ad-
monitionem fuge. Et, faber ærarius me multis
malis affecit, quem & tu caue. Qui ergo verba ve-
ritatis oppugnat, & verbi Miniſtris vera docentis
reſtitit, is planè deſerendus atquè fugiendus eſt.

Interea


Interea hoc quoque cavebunt Paſtores ne cum
hæreticis aliquam conuerſationem habeant. Scrip-
tum eſt enim, Qui hanc doctrinam non affert, nec in
domum recipiatis, nec aue ei dixeritis.

22.

Si quis caſus aut aliqua difficultas orietur in
Eccleſia, nihil Paſtores priuato iudicio decernant,
ſed mox ad verbum Dei, & ad Canones ſancto-
tum Patrum qui cum verbo Dei conſentiunt recur-
rant, expectato interim & præiuditio doctiorum &
Seniorum in cauſis arduis.

23.

Volumus & requirimus, vt Paſtores ſinguli ſibi
ipſis librum parent, it quo Catalogum omnium in-
fantium Baptizatorum annotando diem ſingulorum
& nomen cuiuſquè conſcribant, & ſeruent ob mul-
tas, quæ ſolent accidere in Eccleſia occurrentias, re-
linquant poſtea ſuis ſucceſſoribus.

24:

Nullus Miniſtrorum ac Rectorum ex vna diocæ
ſia Superintendentis alicuius, in alterius diocæſiam
tranſwat aut recipipiatur ſine literis teſtimonialibus
illius Superintentendis vndè tranſit. Hoc maximè fir
mum eſſe volumus propter impios Doctores, ne ij
clam in cætum noſtrorum fidelium ſubrepant.

B       ij                        Quamuis


25.

Quamuis ſanguinarij & crudeles in noſtris re-
periantur Eccleſijs, qui Miniſterium diris deuouent,
& ipſos Miniſtros perſequuntur, tamen Paſtoribus
manſuetudinem & humilitatem commendamus. Ne
igitur conuitia in ſuos fautores, quorum lacte alun-
tur, congerant, etimamſi ipſi malè à ſuis excipian-
tur. Ita Chriſtus conuitium Samaritani præterijt.
Si qui autem tales maledici & conuitiatores reperi-
untur, poſt priuatas & publicas correctiones, niſi
moliores euaſerint in Domino deponendos eſſe decre-
uimus.

26.

Paſtoribus Eccleſiarum, qui præſunt in Eccle-
ſijs honeſta ac pia ſubiectione ſubijciantur Rectores
ſcholæ, nec ſuos Paſtores apud alios iniuſtis delatio-
nibus prodant. Si qui autem contra Præpoſitos ſu-
os temerè inordinatas diſsenſiiones mouerint, iudicata
cauſa, ſi rei deprehendantur puniendos eſſe iudica-
mus. Illud etiam ab ipſis requirimus vt o fficio il-
lis propoſito diligenter prouideant in ſchola docendo,
ita in Templo quod eorum eſt in omnibus vt ſuas
vices ſuppleant mandamus. Præterea ne vltra vi-
res à Paſtoribus dapes regales exigant ſed quod
paſtor ad menſam habere poterit eo ſint contenti.

Addi-


Addimus illud etiam vt Paſtores ſuis Rectoribus
mutuum præſtent honorem, cibumque ex conductio-
ne debent, ſin minus de ſuis Rectores vt cibum ſibi
procurent ſtatuimus.

27.

Vt diſciplina Eccleſiaſtica, ſine qua certè Ec-
cleſiæe conſiſtere non poſſunt, magis reſtituatur, vi-
ſitationem Eccleſiarum ſingulis annis ſemel facien-
dam concludimus, vt ſcilicet de doctrina & mo-
ribus Paſtorum & auditorum diligens fiat exqui-
ſitio ita tamen vt viſitatore ab illis alantur qui vi-
ſitantur .Acto
: 15.

28.

Præterea ordinandis ſtatuimus vt Paſtores qui
eorum gratia conueniunt ſuis ſumptibus cum plebe
eorum alantur ac prouideant. Impoſſibile eſt enim
vt prætextu ordinationis nos ex hauriendos ſæpe a-
lijs præbeamus. Illud etiam requirimus vt antequam
in publicum prodeant examen, in ſchola à Recto-
ribus ſcholarum latinè examinentur, poſtea is Tem-
plo publicæ res eorum agatur.

29.

Cenſuram Eccleſiaſticam quam alias iuriſdictio-
nem ſpiritualem, vel excommunicationem vocare ſole-
mus, in Eccleſias noſtras reuocamus. Perpetuo enim

B        iij                        habuit


habuit, Eccleſia claues ſoluendi & ligandi habe-
bitque dùm mundus iſte ſtabit. Concludimus igitur
ſecundum verbum Dei quod ligat & ſoluit omnes
apertè flagitioſos, ebrioſos, per viros conuitiatores,
fures, auaros, adulteros, ſcortatores & eos qui
quæſturam cum vſura exercent, qui Eccleſiæ Chriſti
ſcandalo ſunt, & intus inter greges hærent hoc
flagello ſpirituali vt puniendos, aliqui reſipiſcendes
viuant, non reſcipiſcentes vero in peius ruant in per-
petuum. Illud etiam, addimus vt non niſi obten-
ta reconciliatione, qui publice deliquerunt in Eccleſi-
am recipiantur, idque fiat ad eam moderationem,
quam præſentia tempora ferunt.

30.

Paſtoribus Eccleſiarum ſub pœna depoſitionis,
vſque ad tempus Synodi, choreis cuiuſlibet formæ,
quæ in genere homini Chriſtiano ſunt illicitæ & in-
dignæ, interdicimus, ac in templo publica Contione pro
hibere ſtatuimus.

31.

Nuptiarum celebrationes die Dominico (quan-
do magis virtuti incumbendum, magis à ſceleribus
abſtinendum, templa Chriſtianorum frequentanda,
orationibus inſiſtendum
) quia tunc maximè prætex-
tu nuptiarum & honeſtatis, ebrietati ſuæ patroci-

nium


nium parant ebrij, & verbum Dei negligunt, et Do-
minum diſſolutiſſimis reatibus irritant, In noſtris
Ecclæſijs fieri interdicimus, nec ſponſalia eo die per-
agi concedimus. Scriptum eſt enim non facies o-
pus in eo, ſcilicet, quod impediat Sabbathi ſancti-
ficationem. Neque Sabatho copulari permittimus,
hoc iure, vt die Dominico homines nuptiarum cau-
ſa vino æſtuent, ſed ſi eodem die abſoluantur. Fe-
ria etiam ſecunda nuptias fieri omnino interdici-
mus. Dies enim Dominicus, qui eſt paraſceue nup-
tiarum ſequentium, ita impediretur, Copulatio quo-
que coniugum ſobria mente & loco congruo eſto.

32.

Iuramentum inter contrahentes matrimonium ,
quiaa nec regulam veritatis excedit, in noſtris Eccle
ſijs ſeruandum eſſe ſtatuimus. Ita & Dominus
Eccleſiam ſuam quæ ſponſa eius vocatur, fide, ſibi
copulauit Ezech.
16. Oſe. 2 Mal. 2. Deſponſa-
bo te mihi in fide & poſtea cognoſces Iehouam.
Et iuraui tibi & ingreſſus ſum pactum tecum ait
Dominus Iehouah, & fuiſti mea.

33.

B        iiij                        Nullus


Nullus copulet coniuges, niſi habeat teſtimo-
nium de vtriuſque partis libertate.

34.

Nemo diſpares & in æquales vel ob metum ty-
rannorum copulet, in quibus cauſæ finales matrimo-
nij præcipuè impediuntur, et fieret defraudatio alteri-
us partis. Infra decimum quartum annum iuniores
cum iunioribus non copulamus, cum maturis autem
& grandeuis viris virginem infra ſedecimum an-
num non copulamus. Qui autem copulauerint eos
deponendos eſſe ſtatuimus. Volumus præterea vt
Paſtores de cauſis matrimonialibus ſecundum ver-
bum Dei & legem naturæ, & ea quæ in lege diuina
& legibus Sanctorum Imperatorum extant, non ſe-
cundum leges Papiſticas, quæ nullæ ſunt, iudicent.

35.

Quia autem quotidiana experientia teſtatur clan-
deſtina illa & furtiua ſponſalia, materiam eſſe ſum-
morum malorum, & aßiduarum rixarum, periu-
riorum, & cædium, Adeoque fædiſſimam peſtem &
turbationem Eccleſiæ & rerum ciuilium inde enaſci.
Idcirco ea omnia ex noſtris Eccleſijs proſcribimus.
Illud etiam obſeruari ſtatuimus, vt in componendis
matrimonijs electi ſenes, probitate præſtantes viri,
in ſingulis pagis ciuitatibuſque præſint. Mulieribus

autem


autem quæ matrimonia turbare poſſent, matrimonio-
rum compoſitionē omnino interdicimus, ac ante-
quàm res à procis ad finem producatur, Paſtori re-
uelandam eſſe ſtatuimus.

36.

Duæ perſonæ inter quas ſponſalia & dextrarum
iunctio interceſſere, ſi odio laborauerint mutuo, non
ſecus fide copulentur quàm reconciliatio accedat. Si
vero legitima odij et diſſeparationis interceſſerit cau-
ſa, vti à ſe diuelli etiam à matrimonio poſſunt
: ſic
ſi iuiuſta & a ffectuoſa fuerit præſumptio, niſi rea
perſona concordiæ ſtudeat, ſpe futuri coniugij pri-
uanda eſt, alia in ſuo honore ſalua.

37.

Baptiſmum in templo (licet nullo loco concluda-
tur
) quando ad publicas preces conuenire ſolent fide-
les adminiſtrari in Domino, præſente parente, &
proximis præcipimus, excepto caſu neceſſitatis
ob morbum præſertim infantis. Si autem contin-
gat propter paucitatem Miniſtrorum in villis vbi
de ſunt Miniſtri, nec locus publicus Miniſterio deſ-
tinatus ſit, infantes offerri in Baptiſmmum , ibi
Miniſter in priuata quoque domo excepta tamen do-
mo cauponarum, liberè Baptizare poterit infantem,

C                        modo


modo id ſobrie & cum decoro fiat, Regnum enim Dei non venit cum obſeruatione, Luc.17.

38.

Mulieribus præterea ſicut loquendi docendi &
ſacrificandi facultati interdicit Apoſtolus, ita bap-
tizare etiam in ipſo neceſſitatis articulo omnino in
Domino interdicimus. Impium enim eſſet, ſi mulieres
Sacerdotalis officij ſortem ſibi vendicarent. Nequè
enim aut mulieribus aut quibuslibet priuatis manda-
uit Chriftus vt babtizarent, ſed quos Apoſtolos
conſtituerat ijs mandatum hoc dedit. Quod ſi au-
tem mulieres baptizauerint, quia in alienum munus
inuolant, babtiſmus earum irritus fiat, & infans il-
le à Miniſtro Eccleſiæ baptizetur. Nemo enim ſi-
ne legitima vocatione in Eccleſia miniſtrare potuit.

39.

Mandamus præterea in Domino, vt omnes tàm
viri quam fœminæ quicunque communioni apti fu-
erint, ad Sacramentum corporis & Sanguinis Do-
mini accedant. Interea Miniſtris obſeruandum
eſſe decreuimus prius hoc denuntiare populo, primùm
vt ſe quiſque ad eam recipiendam dignè præparet,
eaque reuerentia quám ratio poſtulat. Hoc quo-
que à Miniſtris non erit prætereundum, vt ſi fortè

aduenæ


aduenæ quidam & peregrini in cætu, vbi cœna diſ-
tribuitur, fuerint, nondum tamen religionis diſcipli-
næque inſtitutis imbuti, ij ſi participare Sacramen-
to velint, Miniſtros adeant, à quibus in priuatis ædi-
bus erudiantur, de fideque conſeſſa diligens fiat in
quifitio. Ita & Tigurinam Eccleſiam facere le-
gimus.

40.

Quandoquidem inimicitiæ ſummæ exaſperant
Deum, & inprimis repugnant Sacroſanctæ com
munioni, ab ea excludat Paſtor quos nouerit palam
peruerſos & peſſimo exemplo dißidere, donec depo-
ſita ſimultate
(id quod probè procurabit Paſtor)
in gratiam mutuo redierint.

41.

Quia omnes Euangeliſtæ & Apoſtolus Paulus,
panem in Cœna Chriſti accepiſſe & hunc acceptum
panem et calicem ſuis diſcipulis dediſſe ſcribunt.
Nos etiam Cœnam cum Pane communi & vino
quibus alimur, in noſtris Eccleſijs adminiſtrandam
eſſe decreuimus. Panem illum arborum folijs ſi-
milem & inter ferrum ſculptum combuſtum quem
alias oblatium vocant ad Miſſam Romanenſis Pon-
tificis tranſmittimus, ipſique rodendum donamus

C        ij                        Quia


42.

Quia ſemper aliqua exhortatio cœnam præcedere
debet, Ideo Paſtoribus decreuimus, vt exhorta-
tionem ſemper memoriter recitent vſitatsque verbis
proponant, nec multis ambagibus vſum Cœnæ Do-
minicæ obſeruent. Illud etiam requirimus, vt di-
ligenter conſiderent quos admittant, ſi eos enim ad-
miſerint quos iurè depellere poſſent, non minus pec-
cabunt ac ſi corpus Domini canibus ſummendum
traderent.

43.

Qui contumaciter ſummere volunt, hos primùm
admonendos ſtatuimus, & ſi vitium non correxe-
rint, in cæetu fidelium habendos pro Ethnicis eſſe
cenſemus. Ita & in Antiocheno & Toletano Conci-
lio decretum erat.

44.

Vſu rationis expertes pueros, à Sacra Cœna ar-
cendos eſſe ſtatuimus, non enim pueris , ſed ijs qui
idonei ſunt diſcernendo corpori & ſanguini Chriſ-
ti, ſuæque ipſorum examinandæ conjſcientiæ
(hoc
autem fruſtra requiritur à Pueris
) inſtituta eſt
Cœna Domini.

45.

Cæterum


Cæterum carnifiicinam illam animarum, de
enumeratione peccatorum, ex noſtris Eccleſijs pro-
ſcriptam eſſe volumus. Poteſt tamen læſam ha-
bens conſcientiam in rebus grauioribus Paſtorem
priuatim conſulere, & animæ ſuæ ex verbo Domini
conſolatione petere.

46.

Quoniam ægroti de vita periclitantes ſæpenu-
mero artibus & ſuggeſtionibus Sathanæ ſeducun-
tur vt in deſperationem incidant, huic omnino
tanto malo occurrendum eſt. Itaque quo eripian-
tur homines à tam graui periculo, Miniſtri erunt pa-
rati, vt in promptu habeant conſolationes ex puro
verbo Dei, vt eos à tentationibus eripiant, in pro-
miſſionibus confirment, ſpemque certam de Dei mi-
ſericordia & eius benignitate pœnitentibus faciant.
Hoc autem tunc maxime faciendum eſſe decreui-
mus, cum ægrotum poſtulare conſtabit.

47.

Poſtquàm articuli iſti iudicati & ſecundum
normam fidei probati fuerint placuerintque Paſ-
toribus
: Volumus vt ſinguli ſubſcribant nec poſtea

C        iij                        eos


eos temere violare præſummant. Si quis autem
violauerit ſuperba elatione intumeſcendo, ip-
ſum vt manifeſtum hoſtem fidei, & boni ordinis
turbatorem ac violatorem, tandem iuriſdictione ſpi-
rituali puniendum eſſe decreuimus.


F I N I S:

Subſcripſerunt Fratres, numero 40.
abſque Rectoribus &c.

Impreſſum Papæ. 14. die Au-
guſti  Anno   15 7 7.


D O C T I S S I M O      A C P I O      V I-
R O    D O M I N O    M A T T H æ O    S C A R I Z æ O
Keuino, Euangelij Ieſ: Chriſ: Præconi Fideliſ:
Dauid Huſ;ar Pañonius, Paſtor Eccle. Pa-
penſ: omnem foelicitatem ac gratiam
Sancti Spiritus ptecatur.

Miſſos per te nuper hos mihi articulos Eccleſia-
rum veſtrarum, mi Scarizæ, fronte gratiſſ ma ac po-
tius obuia arripui
: quos cum perlegiſſem (quia de re-
bus vehementer neceſſarijs collata eſſe ac conſcripta
vidi, præſfertim his poſtremis imo dixerim corruptiſ-
ſimis diebus, Tyranideque lethifera Sathanæ miſera-
biliter exagitatis ac penè atro venæno infectis
(illico
aſſenſi, dignosqué putaui noſtro ſubijcere prælo
:
Et quia primum omnium à te Fratre ac amico
ſyncero ac dulciſſimo acceperim, eosdem tibi dicare,
tuoque ſub optimo nomine in lucem edere ac euolaſſe
non indignos exiſtimaui
: quo quidem facto cùm erga te
meum animum declarare volui, vt qui antehac igno-
tus, me ignotum infœdus amicitiæ ineundæ prouocaſti,
iam deinceps et tu perſpectam ac ſtabilem vel in tan-
tillo opere fidem erga te meam ſentias velim
: tùm ve-
ro vt Eccleſia Chriſti hoc modo operarios fideles in
tra meam religionis continendo, cernat nos non in-
gratos ac ſecuros in noſtris eſſe officijs. Vale, nosque
vt ſoles cùm tuis ama.