[199]

PATHAI ISTVÁN ÉS KANIZSAI PÁLFI JÁNOS
KÁNONAI.

[Az idevágó jegyzetek]

ARTICULI SEU CANONES ECCLESIARUM

in comitatibus Soproniensi, Castriferrei, Wespriniensi. Zaladiensi &c. constitutarum, in Confessione Helvetica verbo Dei unitarum & Christianae charitatis vinculo coniunctarum

Promulgati per
VENERABILEM SUPERINTENDENTEM,
D. STEPHANUM PATHAINUM,
in synodo Köveskutiensi, Novembris undecima die celebrata Anno Domini MDCXII.

Proemium.

Priusquam nostri consensus articulos, qui nervi sunt unitatis et boni ordinis, quem Deus in sua ecclesia conservari vult columna omnibus legendos exhibeamus, volumus summam nostrae fidei & confessionis de Deo breviter omnibus notam facere, et ut nostri consensus fundamentum perspicuum amatoribus veritatis fiat, atque ii, qui in unum corpus nobiscum coalescere voluerint, quo vinculo, quove glutino id perficiatur, cognoscant, et calumniantium, qui de bonis omnibus male loqui consveverunt, ora obturentur, vel a sua ipsorum conscientia redarguti confundantur.

ARTICULUS I.

Credimus itaque et confitemur Deum verum creatorem rerum omnium visibilium et invisibilium, qui in sacra lingua JEHOVAM se appellat, unum esse natura

200

seu essentia, extra quem alius non est. Hunc autem tribus hypostasibus seu personis subsistentibus realiter distinctum, non confusum, nec divisum, quae sunt Pater, Filius et Spiritus Sanctus sine ulla proprietatum confusione, secundum scripturas confirmamus.

Credimus, confitemur et docemus secundum scripturas, quod Filius Dei ab aeterno Patre ante aeterna secula genitus, non factus, non arbitratus rapinam esse suam cum Deo aequalitatem, se ipsum exinaniendo humiliavit et carnem de substantia intemeratae virginis Mariae assumpserit, in qua pro nobis mortem perpessus, atque hac unica sui oblatione perfectos fecerit in perpetuum eos, qui sanctificantur. Tertia die resurrexit a mortuis, ad coelos visibiliter ascenderit, ut nobis in se electis locum pararet.

Credimus hunc sedere ad dexteram Patris et venturum esse ad iudicandum vivos et mortuos.

Credimus, confitemur et docemus secundum scripturas, quod haec secunda persona Divinitatis, quae ab evangelista λογος [logos] dicitur, humanam naturam in suae personae unitatem assumpserit atque hanc inseparabiliter et inconfuse sibi univerit, servatis et servandis utriusque naturae proprietatibus essentialibus.

Docemus quoque et credimus hanc ipsam humanam naturam summis et incompraehensibilibus donis esse exornatam, quatenus ipsius naturae essentia ferre potest, ut distinctio inter naturam creantem et creatam perpetuo manere possit.

Credimus, confitemur et docemus secundum scripturas, hominem hunc Jesum Christum salvatorem mundi, unicum mediatorem inter Deum et hommes esse.

Credimus item confitemur et docemus, sicuti Deus

201

in proprio suo corpore passus et mortuus est, ita hominem hunc propria sua Divinitate ubique esse, et Deum propria sua carne in coelo contineri.

Credimus, confitemur et docemus secundum scripturas, Spiritum Sanctum tertiam in Divinitate personam natura Deum esse, ab aeterno processisse et procedere a Patre et Filio et esse consolatorem, moderatorem et doctorem ecclesiae Christi.

Quicunque Deum alium vel aliter praeter et extra hunc agnoverit, vel crediderit, vel credendum docuerit, hunc a corporis nostri unitate alienum esse pronunciamus, et si in nostro coetu inventus fuerit post unam atque alteram admonitionem ab hac corporis unitate prorsus resecandum esse statuimus.

ARTICULUS II.

Veram et catholicam ecclesiam eam esse agnoscimus, quae verbo Dei regitur, non hominum inventis et traditionibus verbo Dei adversantibus nititur; in qua verbum Dei pure, lingua a populo intellecta annunciatur et sacramenta iuxta institutionem Salvatoris administrantur; in qua ecclesia ut omnia decenter et ordine fiant, necesse est. Quam ob rem in nostris ecclesiis volumus certum esse ordinem docentium, quorum diligentia et fidelitate verbum Dei fideliter currat et auditorum ecclesia aedificetur.

ARTICULUS III.

Superintendens ex consensu seniorum omnia faciat, nec aliquid in rebus arduis privato consilio tentet, excepto hoc, quod si quem viderit vitae innocentis, solidae eru-

202

ditionis et commendatae pietatis virum, honestam vocationem habentem, huic ad tempus synodi iuris iurandi sacremento interposito, docendi in ecclesia licentiam concedere possit, cum literis licentiatoriis, quas ordinandus tempore ordinationis restituat.

ARTICULUS IV.

Synodum convocandi authoritatem cum consensu seniorum superintendens solus habeat et literas convocatorias publico nostri coetus sigillo, quod fideliter apud se teneat ac suo ipsius chyrographo muniat. Domini seniores sua nomina subscribant et sic convocatorias a superintendente ad se missas ad ministros sibi subiectos perferri curent. Ministri autem convocatorias ad suos vicinos mature et diligenter transmittant, ne causari quisquam queat ad se non pervenisse, notentque singuli, quo die acceperint. Si enim aliquis non transmiserit et suppresserit, pro singulis iis, qui emanserint ob retentionem literarum, ternos solvat florenos.

ARTICULUS V.

Synodum quolibet anno bis, vel si gravis necessitas obstiterit, semel convocet.

ARTICULUS VI.

Seniores, sive inspectores ecclesiarum certum numerum, seu catalogum suae fidei et diligentiae commisarum ecclesiarum et docentium in iis ministrorum habeant. Similiter et superintendens, tanquam seniorum supremus, circumiacentes ecclesias curet, dirigat et moderetur.

203

ARTICULUS VII.

Seniores sibi commissas ecclesias singulis annis diligenter visitent et examinent auditores iuris iurandi sacramento mediante de vita et moribus ministri. Similiter et ministros secundum examen conscientiae de suis auditoribus: num audiant verbum Dei, num utantur sacramentis, et an decenter et cum fructu currat verbum Dei. De agendorum ut vocant conformitate, quam in nostris ecclesiis serio requirimus, in omnibus linguis et docendi ratione libros eorum inspiciant et verbum Dei depravantes commentarios ab eis tollant. Si quae dissidia inter ministrum et eius auditores fuerint, componant; vel si graves fuerint causae, quae citra offendiculum componi et in ordinem pacis redigi non possint, ad synodum reservent, ubi totius suae visitationis rationem coram superat-endente reddant.

ARTICULUS VIII.

Seniores nemini licentiam docendi conferant, quod in solius superattendentis authoritate situm esse volumus; verum si quem promovere voluerint, ad superintendentem adducant, vel cum literis amandent, ac inde accepta venia et literis licentiatoriis, legitime promoveant et commendent ecclesiae; duo autem ad minus ex iis civibus, ad quos promovendus est minister, ut testes vocationis et vitae ipsius coram superintendente cum licentiando appareant.

ARTICULUS IX.

Visitatores ab ecclesiis et ministris honeste excipiantur et alantur, et si iumenta, quibus vehi deberent, defuerint, transvehantur ad vicinas ecclesias.

204

ARTICULUS X.

Subiectionem seu obedientiam evangelicam in causis ecclesiarum requirimus. Ergo ubi praesentia seniorum exigitur, vocati a superattendente (inevitabili necessitate excepta, quam tamen probare tenentur) nihil eos detineat, sed tempore et loco a superintendente praefixo, compareant. Et si aliquo a superattendente missi fuerint in causis ecclesiae, sine renitentia et molesta tergiversatione proficiscantur; quibus si abesse contingat, mandato superattendentis et causis ecclesiarum id postulantibus, vicini pastores vicem eorum suppleant in administratione sacramentorum, copulationibus coniugum et praedicationi evangelii; et si quid pro labore ipsis in ecclesia datum fuerit, relinquant illi, cuius vicem gerunt, sub poena iurisdictionis ecclesiae.

ARTICULUS XI.

Idem statuimus de reliquis pastoribus, quando a suis senioribus vocati fuerint, ut omni excusatione neglecta, obediant et compareant: inobedientes, nisi se sufficienti ratione defendant, primum tribus talleris in communem ecclesiae usum deputandis mulctabimus, si secundo id ipsum temere tentaverint, duplum solvent, si tertio, deponantur. Vicini pastores horum vicem subeant, prout in praecedenti articulo praemissnm est. Taxam autem ab inobedientibus seniores exigant a sibi subiectis et superintendenti tradant, qui in communem ecclesiae usum; vel in studiosae iuventutis promotionem eroget.

ARTICULUS XII.

Ministri ecclesiarum, qui temere sine iusta causa a synodis emanserint ac in communi ecclesiae causa sese

205

subduxerint: seniores quidem sex florenorum mulcta, reliqui vero trium puniantur; si secundo et tertio id ipsum tentaverint, procedatur adversus eos iuxta tenorem undecimi articuli.

ARTICULUS XIII.

Praecipimus praeterea et mandamus in Domino, ne quis ministrorum in aliquem locum vocatus de migratione sua, spe amplioris stipendii aut commodi, quid tentare praesumat, sed semper publicam authoritatem expectet. Non enim est conveniens, ut quis de sua commoditate magis, quam de ecclesiae aedificatione sit sollicitus.

ARTICULUS XIV.

Illud etiam observandum statuimus, ne populus pastorem suum ex aliquo in eum pravo affectu aut privato consilio, sine authoritate praelatorum ecclesiae dimittat, aut alium conducat. Saepe enim evenit, ut populus parasitis magis quam veris ministris delectetur, ac ad suum placitum sibi doctores deligat. Verum si quid minister minus convenienter egerit, populus ad seniorem causam deferat, is pro suo officio et candore litem componat. Temere vero suum ministrum abigentes priventur pastore, et nemo illis inserviat sine superintendentis permissu, sub poena depositionis.

ARTICULUS XV.

Nemo ante legitimum terminum suae functionis ecclesiam deserat, sed completo termino anni sui et cum venia senioris discedat et locum mutet. Caeterum et hoc

206

serio mandamus in Domino, ne pastores futilitate ecclesias fallant suas operas illis promittendo, neve seipsos et ministerium deludant, – nam qui aliis vita et doctrina praeesse debet, illum turpe est mentiri et sic mendacio et levitate suae utilitati consulere, – sub poena 10. articulo expressa.

ARTICULUS XVI.

Nullus ministrorum aut rectorum ex una dioecesi superintendentis alicuius in alterius dioecesin transeat, aut recipiatur sine literis testimonialibus superintendentis illius, a quo transit. Rectores a senioribus, quibus subiecti sunt, testimoniaie petant. Hoc maxime firmum esse volumus propter impios doctores, ne ii clam in coetum fidelium subrepant. Imo populo quoque iniunctum volumus, ne quemquam conducant sine venia senioris, qui explorata illus fide commendabit ecclesiae; sic et dignitas ministerii conservabitur.

ARTICULUS XVII.

Pastoribus ex aliquo loco demigrantibus nemo succedat antequam priori satisfiat. Id autem populus accepto a discessuro pastore chyrographum quietando ecclesiam testetur. Si autem temere quispiam bonae istius institutionis catenam solverit, mulctetur a seniore f.6. et praedecessori de suo ipsius salario satisfiat.

ARTICTJLUS XVIII.

Pastoribus ecclesiarum, sub poena depositionis saltationibus seu choreis cuiuslibet formae, quae in genere homini christiano sunt illicitae, et multorum malorum

207

semina et occasiones, interdicimus. Imo etiam suis auditoribus dissvadeant, volumus, hanc sexuum lenocinio similem commixtionem.

Hoc ipsum rectoribus quoque scholarum interdictum esse volumus.

ARTICULUS XIX.

Pastores in ecclesiis par onus suscipiant: si ab una civitate aut pago sustentari possunt, ne se pluribus obiigent stipendii aut turpis quaestus gratia. Verum propter ministrorum inopiam concedimus, si unus duobus aut tribus pagis praesit. Et urgente necessitate etiam aliis inserviat non cauponando Dei sermonem, sed fructificando, Domini aedificent ecclesiam, ut sic currat sermo Dei. 2. Cor. 2., 2. Tess. 3. Hoc vero faciant cum consensu et consilio senioris, vel superintendentis.

ARTICULUS XX.

Quoniam vinolentum et ebriosum pastorem apostolus damnat, sicut etiam in sua lege Dominus prohibet ideo revocamus in usum canones apostolorum et sanctorum patrum contra ebrietatem et luxum pastorum. Quicunque ergo ebrietate suum officium denigrant, et simul cum plebe in oenopolio ingurgitant, eos primum f. 3. mulctandos esse censemus; si altera vice convicti fuerint, officio privabuntur.

Rectoribus scholarum id dictum volumus.

ARTICULUS XXI.

Lites, pugnas verborum, subsannationes, inflammationes, inordinatos dissensiones a pastoribus ecclesiarum

208

nostrarum abesse volumus. Christus enim nos in pace vocavit. Et si quis pacem ministrorum superba elatione turbaverit, jurisdictione ecclesiastica puniendum censemus. Si aliqua turba inter pastores orta fuerit, coram suis senioribus causam agant. Diligenter ergo cavendum est, ne quis apud seniores ex odio, malevolentia, vel invidia accuset fratres, sed omnia ex charitate faciant. Nam si quos occulto odio per indignas delationes prodito laborantes animadverterimus, hos post unam et alteram admonitionem devitabimus, tanquam christianae unitatis et charitatis turbatores.

ARTICULUS XXII.

Si quis ministrorum viderit, vel audiverit vicinum suum, vel collegam flagitiose vivere, ex quo vel ecclesia scandalum concipiat, vel ministerium male audire deberet, et non coarguerit ex charitate, vel si fraternam admonitionem redargutus contempserit et redargutor suo seniori non indicaverit: hunc tanquam vitae proximi insidiantem, e nostro coetu eiicemus. Nam si iumentum proximi errans reducendum est, longe magis fratri erranti occurrere debemus.

ARTICULUS XXIII.

Quia indecens habitus mentis inconstantiam quodammodo arguit: ministri ecclesiarum honestam mediocritatem observent in vestitu et capitis attonsionibus, ut dignosci a satellitibus, mercatoribus et sutoribus possint. Praecipimus ergo in Domino, ut objecta illa ignominiosa satellitica, et (salvo honore) vix tegendis natibus idonea veste, tunicam longam et pallium, forma, colore (quoad

209

fieri potest) officio correspondens habeant; vitent militarem barbae et capillorum attonsionem, ne se toti populo deridendos praebeant.

Rectoribus scholarum et artium studiosae iuventuti id praecipimus, ut habitu decoro et honesto induantur, dissectos pileos et capillos flocco similes, seculo huic addictis relinquant hominibus.

Uxores quoque moderate vestiantur, luxum fugiant, eas enim non auro gemmisque praeciosis, sed virtutibus ornari convenit.

ARTICULUS XXIV.

Ociosos ministros, negligentes, qui tantum dominicis diebus codices in manus recipiunt, caeteris autem diebus compotationibus et cursitationibus vacant et fraudulenter in opere Domini versantur, post unam et alteram admonitionem, nisi se emendaverint, deponendos esse censemus. Statuimus autem ut binas dominicis diebus semper, reliquis autem diebus in hebdomada binas instituant conciones, vel catechesin in loco pomeridianae concionis proponant, ut et ipsi in doctrina proficiant, et populus sacris assvescat concionibus.

ARTICULUS XXV.

Ultro currentes, sine legitima vocatione et sine licentia superintendentis docentes in ecclesiis, si admoniti a seniore non destiterint, captiventur et magistratui tradantur, qui eos post annuam captivitatem e suis bonis abigat. Volumus igitur, ut qui vult hoc dignissimum ministerii munus subire, certam habeat ab aliquo populo vocationem, cui piae gratitudinis causa triennio inserviat, condigno honore et sui laboris mercede ab eis recepta.

210

ARTICULUS XXVI.

Ordinationem publico loco in generali synodo fieri volumus cum consensu et iudicio universi coetus; et antequam in publicum prodeant examen, in schola a rectoribus scholarum latine examinentur; postea publice in templo res eorum agatur. Superintendens unum ex ministris relinquat, qui sua authoritate modeste examen fieri curet et tanquam arbiter et praeses de eis suum iudicium superintendenti et senioribus una cum nominibus eorum referat. Praeterea ordinandi ministros ecclesiarum, qui eorum gratia conveniunt, suis sumptibus cum plebe eorum alant. Impossibile enim est, ut praetextu ordinationis nos exhauriendos saepe aliis praebeamus.

ARTICULUS XXVII.

Quilibet pastor officium suum sedulo ac diligenter procuret ac interim caveat, ne falcem suam in alienam messem mittat secundum veterum canonum instituta; nec sine scitu et praeter voluntatem pastoris conducti in aliquo loco doceat aut copulet, sed cum venia aut nutu pastoris eius loci, nisi necessitas cogat propter absentiam conducti pastoris: tunc enim iuste ministrare poterit, verum ita, ut donum servitii sui conducto pastori relinquat.

ARTICULUS XXVII.

Ministri in capitali aliquo crimine utpote adulterio, homicidio, furto etc. depraehensi et sufficienti testimonio convicti, deponantur et in manus externi magistratus tradantur.

211

ARTICULUS XXIX.

Infames autem ministri et ob infamiam depositi, vel excommunicati in ecclesia non ministrent, nisi reconciliati fuerint ecclesiae et in eius iterum gremium recepti; contra edictum autem ministrantes in perpetuum abjiciantur. Caeterum ubi et a quocunque seniorum iussu et iudicio superintendentis depositi fuerint, illic et coram eodem seniore reconciliationem fieri volumus. Item contra censuram ecclesiae ad aexterna praesidia confugientes, et ecclesiae ac eius iudicio sese temere opponentes, perpetuo abjiciantur.

ARTICULUS XXX.

Usurarios ministros et qui quaestum ac turpe lucrum exercuerint, primum bonis erogatis privabimus, deinde si non resipuerint, deponimus.

ARTICULUS XXXI.

Ministri ecclesiarum secularibus negotiis, ut apostolus loquitur, et vadimoniis, quibus se ipsos in contemtum aliorum inducunt, sese implicantes ac forensibus causis se ipsos immiscentes, non necessitate, sed lucri cupidine eo pertracti, mulctabuntur f. 10.

ARTICULUS XXXII.

Pagos et civitates, iusto et debito proventu suos ministros defraudantes, pastore privandos censemus.

ARTICULUS XXXIII.

Qui in gratiam plebis et patronorum reditum ecclesiasticum iam ab antiquo ministris ordinatum imminui,

212

aut aliquo modo defalcari, vel prorsus alienari patiuntur, dummodo ipsi ibi tolerentur loco suo, tanquam boni publici fures exturbabuntur.

ARTICULUS XXXIV.

Pastoribus ecclesiarum ad honesta convivia nuptiarum accedere vocatis fas est, sed cum plebeis ad publicum oenopolium non abeant, non colludant, non compotent: sed sobrie ac modeste suo exemplo ad pietatem et timorem Dei convivantes invitent, et ab usitatis petulantiis, atque saltationibus lascivis eos dehortentur. Ubi vero vino incalescere caeteri coeperint et cantores ac cytaredi, qui saltationibus indecoris inserviant, adfuerint, ipsi pastores surgant et abeant, ne sua praesentia videantur eam lasciviam probare, quam deberent etiam in publicis concionibus repraehendere.

ARTICULUS XXXV.

Quia vero astutia sathanae fieri plerumque cernimus (maxime hoc tempore), ut improba garrulitate hostes veritatis, idololatria et ejus foedis superstitionibus infecti, bonos ac fidos pastores implicent, ut eos in ignominiam deducant, apud plebem traducendo: ideo statuimus mandamusque pastoribus praesertim, ut iam admonitos, et toties convictos errores, iuxta mentem apostolorum, ita fugere discant, ut ne verbo quidem cum ipsis disputent, aut congrediantur, ne cum illis pugnando s. s. Dei nomen male audiat. Nam ex tali privata altercatione ecclesia non aedificatur, nec pax ulla constituitur, nec veritas elicitur, cuius praetextu ii, quos gloria inanis vexat, se ipsos ostentant.

213

ARTICULUS XXXVI.

Rectores scholarum pastoribus suis honesta ac pia obedientia subjiciantur, nec suos pastores apud alios iniustis delationibus prodant; si qui autem contra suos praepositos inordinatas dissensiones moverint, iudicata causa, si rei repraehendantur, probrose e suis sedibus ejiciantur. Illud etiam ab ipsis requirimus, ut officio suo diligenter ac fideliter fungantur, tum in schola docendo, tum in templo, quod eorum erit officium, cum timore eorum obeundo. Preterea ne ultra vires a pastoribus dapes regales exigant, sed quod pastor ad mensam habere poterit, eo sint contenti. Addimus illud etiam, ut pastores suis rectoribus mutuum praestent honorem, cibumque, si ex conductione debent, sin minus, de suis rectores sibi cibum curent, statuimus. Compotatores cum lasciva rusticorum iuventute, lascivis cantilenis sese oblectantes, negligentes, ultra modum severos, extra scholam saepius sine iusta causa et honesta ratione divagantes, ebriosos, saltationibus indecoris suum officium dehonestantes, obtrectatores, immorigeros, adulteros, in conviviis inhoneste sese gerentes, vestitu satellico et attonsione capillorum propemodum turcica, ut flocco similes appareant in capite capillorum reliquiae, suam vocationem exosam reddentes, ad stivam relegabimus.

ARTICULUS XXXVII.

De studiosis et alumnis scholarum, qui non studiorum causa, non promovendae coelestis doctrinae gratia, nec scientiae liberalium artium erga scholas ingrediuntur, sed ocium tantum externum quaerunt, quo facilius fucorum instar vivere possint, quique nullam certam sedem, fixamque mansionem habent, sed subinde scholas, magistros et loca

214

stellionum more mutant, lectionibus non intersunt, examina ceu pestem fugiunt, impedimento et scandalo sunt aliis statuimus in coetum discentium non admittendos esse, et si qui fuerint reperti, minime tolerandos esse statuimus. Id quoque adiiciendum ne quis rectorum ignotos et novitios sine literis commendatitiis recipiat, et si quos receperit, intra annum scholas ne deserant. Si qui autem fuerint vagi, ebriosi et reliquorum turbatores, suis praeceptoribus inobedientes, eos ludirectores secundum leges scholae coerceant.

ARTICULUS XXXVIII.

Censuram ecclesiasticam, quam alios iurisdictionem spiritualem, vel excommunicationem vocare solemus, in ecclesias nostras revocamus. Perpetuo enim habuit claves solvendi et ligandi, habebitque dum mundus iste durabit. Concludimus igitur secundum verbum Dei, quod ligat et solvit, omnes aperte flagitiosos, ebriosos, perluros, convitiatores, fures, avaros, adulteros, scortatores, et eos, qui quaestum cum usura exercent, qui ecclesiae Christi scandalo sunt et intus inter greges haerent, hoc flagello spirituali coercendos esse, ut aliqui resipiscentes vivant, non resipiscentes vero in peius ruant. Illud etiam addimus, ut non nisi obtenta reconciliatione publica, qui publice deliquerunt, in ecclesiam recipiantur.

ARTICULUS XXXIX.

Nuptiarum celebrationes die dominico (quando magis veritati incumbendum, magis a sceleribus abstinendum, templa christianorum frequentanda, orationibus insistendum), quia tunc maxime praetextu nuptiarum et hone-

215

statis ebrietati suae patrocinium parant ebrii et verbum Dei negligunt, et Dominum dissolutis reatibus irritant, in nostris ecclesiis fieri interdicimus. Scriptum est enim: Non facies opus in eo, quod scilicet impediat sanctificationem sabbathi. Nec sponsalia eo die peragi concedimus. Neque sabbatho copulare permittimus, hoc iure, ut die dominico homines nuptiarum causa vino aestuent, sed si eodem die absolvantur. Feria etiam prima nuptias fieri interdicimus. Dies enim dominicus, qui est parasceve nuptiarum sequentium, impediretur. Copulatio quoque conjugum sobria mente et loco congruo esto.

ARTICULUS XL.

Juramentum inter contrahentes matrimonium, quia nec regulam veritatis excedit, in nostris ecclesiis servandum esse statuimus; ita etiam Deus ecclesiam suam, quae sponsa eius vocatur, fide sibi copulavit: Desponsabo te mihi in fide et postea cognosces Jehovam et juravi tibi et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus Jehova, et fuisti mea.

ARTICULUS XLI.

Nullus copulet coniuges, nisi certus sit utriusque libertate. Nemo item dispares et inaequales, vel ob metum tyrannorum, vel in gratiam aliquorum copulet, in quibus causae finales matrimonii praecipue impediuntur, et fieret defraudatio alterius partis. Infra decimum quartum annum iuniores cum iunioribus non copulamus, qui autem copulaverint, eos deponendos esse statuimus.

Volumus praeterea, ut pastores de causis matri-

216

monialibus secundum verbum Dei et legem naturae, et ea, quae in legibus divorum imperatorum extant, non secundum leges papisticas, quae nullae sunt, iudicent.

ARTICULUS XLII.

Quia autem quotidiana experientia testatur, clandestina illa et furtiva sponsalia materiam esse summorum malorum, et assiduarum rixarum, periuriorum, et caedium, adeoque foedissimam pestem et turbationem ecclesiae et rerum civilium inde nasci: idcirco ea omnia ex nostris ecclesiis proscribimus.

Illud etiam observari statuimus, ut in componendis matrimoniis electi senes, probitate praestantes viri, in singulis civitatibus pagisque praesint; mulieribus autem, quae matrimonia turbare possent, matrimoniorum compositionem omnino interdicimus; ac antequam res a procis ad finem producatur, pastori revelandum esse statuimus.

ARTICULUS XLIII.

Duae personae, inter quas sponsalia et dexterarum iunctio intercessere, si odio laboraverint mutuo (nam hoc accidit saepe per impiam futilitatem male feriatarum faeminarum), non secus copulentur, quam reconciliatio accedat; si vero legitima odii et disparitionis intercesserit causa, ut a se divelli etiam in matrimonio possint, ne copulentur. Sed si iniusta et affectuosa fuerit praesumptio, nisi rea persona concordiae studeat, spe futuri conjugii privanda est, altera in suo honore et libertate salva.

ARTICULUS XLIV.

Raptores sponsarum alienarum excommunicentur et per magistratum a finibus eorum eiiciantur, si vita illis

217

donata fuerit; rapta vero suo legitimo sponso restituatur. Qui vel suam ipsius sponsam citra parentum sponsae consensum rapuerit, excommunicetur et inter honestos nonnisi ecclesia reconciliata habeatur.

ARTICULUS XLV.

Baptismum in templo (licet nullo loco concludatur), quando ad publicas preces solent convenire fideles, administrari in Domino praesenti parente et proximis praecipimus. Si autem contingat propter paucitatem ministrorum in villis, ubi desunt ministri, nec locus publicus ministerio destinatus sit, infantes offerri in baptismum, ibi minister in privata quoque domo (excepta domo cauponarum) libere baptizare poterit, modo id sobrie et cum decore fiat.

ARTICULUS XLVI.

Mulieribus praeterea, sicut loquendi et docendi facultatenn interdicit apostolus, ita baptizare etiam in ipso mortis articulo omnino in Domino interdicimus. Impium enim et inconvenientissimum esset, si mulieres sacerdotalis officii sortem sibi vendicarent. Quod si autem mulieres baptizaverint, baptismus earum irritus fiat, et mulier baptisans, si temere post admonitionem baptizaverit, excommunicetur.

ARTICULUS XLVII.

Introductionem mulierum post partum, et novarum nuptarum, ad Iudeos et eorum simias Romanos remittimus. Nec observationem dierum quadraginta aut octoginta sed tantum naturalem honestatem docemus.

218

ARTICULUS XLVIII.

Pastores ecclesiarum singuli sibi ipsis librum habeant, in quo catalogum omnium infantium baptizatorum, annotando diem, annum et mensem singulorum, conscribant, et conservent ob multas, quae in ecclesia accidere solent, occurrentias; quem librum alio demigrantes suis successoribus relinquant.

ARTICULUS XLIX.

Mandamus praeterea in Domino, ut omnes tam viri quam faeminae, quicunque communioni apti fuerint, ad sacramentum corporis et sanguinis Domini accedant. Interea ministris ipsis praecipimus, ut hoc prius populo denuncient moneantque, ut se quisque ad id percipiendum digne praeparet, prout ratio et dignitas sacramenti postulat.

Hoc quoque a ministris non erit praetereundum, ut si forte advenae quidem et peregrini in coetu, ubi coena distribuitur, fuerint, nondum tamen religionis, disciplinae institutis imbuti, ii, si participare sacramentum velint, ministros adeant, a quibus in privatis aedibus erudiantur, deque fide confessa diligens fiat exquisitio.

ARTICULUS L.

Quandoquidem inimicitiae summe exasperant Deum et inprimis repugnant s. s. communioni: itaque ab ea excludat pastor, quos noverit palam perverso et pessimo ex zelo dissidere, donec deposita simultate (id quod probe procurabit pastor), in gratiam mutuo redierint.

219

ARTICULUS LI.

Quia omnes evangelistae et apostolus panem in coena Christum accepisse, et hunc acceptum panem et calicem suis discipulis dedisse Christum scribunt: nos etiam coenam cum pane communi, et vino communi ac usuali, quibus alimur, in nostris ecclesiis administrandam esse decrevimus. Hostiam vero illam, quam alios oblatum, vel oblatam vocant, quae nec re, nec nomine panis est, ad missam, et sacrificium Romani pontificis, cuius etiam institutum est, transmittimus, ipsique ac eius simiis rodendum donamus.

ARTICULUS LII.

Usu rationis expertes pueros a s. coena arcendos esse statuimus. Non enim pueris, sed iis, qui idonei sunt discernendo corpori et sanguini Christi, suaeque ipsorum examinandae conscientiae (hoc autem frustra requiritur in pueris), instituta est coena Domini. Quemadmodum apostolus testatur: Probat autem (inquiens) homo seipsum, et sic de pane illo edat, et de calice bibat; qui enim manducat et bibit indigne etc.

ARTICULUS LIII.

Carnificinam illam animarum, de enumeratione peccatorum, ex nostris ecclesiis proscriptam esse volumus. Potest tamen, laesam habens conscientiam, in rebus gravioribus pastorem privatim consulere, et animae suae ex verbo Dei consolationem petere.

ARTICULUS LIV.

Quoniam aegroti de vita periclitantes saepenumero artibus et suggestionibus sathanae tentantur, ut in despe-

220

rationem incidant: huic tanto malo occurrendum censemus. Itaque quo eripiantur homines a tam gravi periculo, et armentur adversus tela sathanae ignita: ministri erunt parati et in promptu habeant consolationes ex verbo Dei, ut eos a tentationibus eripiant, in promissionibus confirment, spemque certam de misericordia Dei et eius benignitate poenitentibus faciant. Hoc autem tum maxime faciendum esse decrevimus, cum aegrotum postulare constabit.

Deportationem autem illam theatricam coenae dominicae sive ad aegrotos, sive ad delicatos et fastu superbo turgentes ac e reliquo auditorum corpore sese eximentes, contemnentesque mysticum Christi corpus, quod est ecclesia, quia nec Salvator instituit, nec apostolorum exemplo probatur, ad Romani idoli cultores et simias, eorum deliria sequentes, remittimus.

Ministri autem altera quaque dominica in coetu piorum coenam administrent, ut et auditores sese ad frequentiorem usum sacramenti assvefaciant et legitimum sacramenti usum restituant et conservent.

ARTICULUS LV.

Volumus praeterea, postquam articuli isti iudicati et secundum normam fidei approbati fuerint a pastoribus, ut singuli subscribant, nec postea eos temere violare praesumant. Si quis autem superbo fastu imbutus violaverit, eum, ut manifestum fidei hostem, et boni ordinis turbatorem et violatorem, iurisdictione spirituali puniendum esse decrevimus.


[221]

ARTICULI ECCLESIARUM ORTHODOXARUM
Cis-Danubianarum in comitatibus Somogiensi, Veszprimiensi,
Szaladiensi, Soproniensi et Castriferrei existentium per

VENERABILEM DOMINUM
JOANNEM PAULIDEM CANISAEUM,

earundem ecclesiarum episcopum, in synodo generali
Papensi Anno MDCXXX. die 18. et 19. Junii celebrata
promulgati.

[Az idevágó jegyzetek]

CAPUT I.
DE PRESBITERIO SEU SACRO SENATU.
Quid?

1. Presbiterium sive sacer senatus in coetu nostro erigatur, et is gradus sive ordo virtutis incentivus inque officio diligentiae et fidelitatis pro primo quodam habeatur.

Qui in presbiterium cooptentur?

2. In senatum illum non nisi inculpatae vitae ministri cooptentur, qui frugalitate, sobrietate, modestia, humilitate et aliis virtutibus caeteris fratribus praeluceant, et sint quasi svaveolentes quidam coetus nostri flores et viva pietatis exemplaria.

222

Qui ex eo dejiciantur?

3. Excessibus aliquibus se se deturpantes, ut: sordidi, porci, meribuli, lurcones etc. eo gradu ad superbiam vanam, gloriationem et conservorum contemptum vane abutentes, exinde probrose deiciantur.

Quot personis constet, quique sint ejus membra?

4. Constet personis 34, inter quos 35-.tus sit ipsemet episcopus, ipsorum omnium praeses et moderator.

5. Membra sacri senatus sint ipsi seniores cum prosenioribus et suis (qui late presbiteri intitulentur) collateralibus.

6. Celebris scholae Papensis rector (ut et Körmend) si quidem academicus extiterit, in sedulitatis suae calcar et fomentum, in senatum illum assumatur et cooptetur.

Tenebuntur in synodo generali interesse.

7. In qualibet generali synodo 34 senatores illi adesse omnino tenebuntur, rationabilibus de causis absentium in locum episcopus alios honorarios, pro suo beneplacito, substituere poterit.

8. Congregatio illa pro synodo generali habeatur, cui senatores illi 34 vel ad unum usque, vel paucis desideratis interfuerint.

9. In censura morum primum et ante alios, in ordine illo senatorio existentes, examen subeant.

10. Adversus ejus ordinis ministros accusatio non recipiatur, nisi sub duobus aut tribus testibus. 1. Tim. 5.

11. Si peccavisse fuerint convicti, coram omnibus arguantur, ut caeteri timorem habeant.

12. Qui gradui huic sacro vitae integritate, morumque elegantia responderint, duplici honore digni habentur.


223

CAPUT II.
DE SENIORIBUS.

Seniores canonice eligantur.

1. Seniores sicubi desiderabuntur, canonice eligantur et consecrentur.

Jurent.

2. Jurent quoque super his tribus:

  1. Se episcopo rebus omnibus honestis, justis, licitis, gloriam Dei et emolumentum ecclesiae concernentibus, morigeros et obedientes futuros.
  2. Ecclesiis suae inspectioni subjectis commodo et promotioni, eas visitando, in eas vigilando, toto animo incubituros.

Ecclesias diligenter curent et visitent.

3. Ecclesias suae subjectas inspectioni, in catalogo ab episcopo accepto, in numero certo apud se singuli habeant, quarum si quae vacaverit, senior, ne ab adversariis occupetur diligenter provideat, eique, quo fieri potuerit, de ministro prospicere studeat. Si quae vero ecclesia antea ad nos pertinens jam ab adversariis est occupata, honestis licitisque modis et viis, ut rehaberi possit, sedulo conetur. Si quis autem senior supinam per suam negligentiam aliquam suae inspectionis ecclesiam amiserit, episcopus contra ipsum generali in synodo accusatoriam coram sacro senatu actionem erigat, ipseque reus presbiterii censurae subjacere teneatur.

Visitationem ecclesiarum seniores cum prosenioribus suisque presbiteris, alternatim sibi abjunctis, tempore debito et solito fideliter obeant.

224

Curam quoque inspectionis suae scholarum sibi commendatissimam habeant, in quibus juventus ipsa a teneris pietate imbuatur, eique salviter innutriatur.

Ad episcopum debito tempore conveniant.

4. Episcopum etiam unusquisqe senior observato ordine, suo proseniore et uno aut altero presbitero secum assumptis, singulis annis visitet et salutet.

In aliam dioecesin ministrum dimittendi
potestatem non habeant

5. Senior aliquem ministrum ex sua inspectione sub alius episcopi dioecesin transmittendi potestatem non habeat, verum id episcopum vel synodum generalem si rejecerit, et officium et operae praetium fecerit.

Pastoris demortui funeri senior intersit,
ejusque posteritati patrocinetur.

6. Si ministrum ecclesiae alicujus demori contingat, det operam senior, ut vel ipsemet senior in persona, si commodo poterit, vel per proseniorem aut presbiteros funeri ejus intersit, auditores, ut viduam et orphanos, si quid ejus ex salario superfuerit non solutum, bona fide contentent, utque sub vocationis tempore erronem aliquem, et a se eis non commendatum, in pastorem non conducant, non admittant, diligenter admoneat. Vidua ministri ex parochia cessura, ut commodum nanciscatur hospitium, apud eos, penes quos id positum esse videbitur, authoritate sua quantum poterit, laboret. Posteritati pastoris singulariter patrocinetur, cui si orphanus, studio literarum aptus superfuerit, ministrorum consensu scholae

225

alicujus rectori commendari debebit, qui eum, ut ecclesiae alumnum futurum, honestis literis gratuito imbuat.

Pro alumnis collectas fieri curet.

7. Si quem ecclesia in aliqua Germaniae academia habuerit alumnum, ejus in rationem in suae inspectionis ecclesiis collectas faciendi cura seniori potissimum incumbet; qua in re fidelitatem suam comprobet pro virili gratuitate, eamque uberrimam laboris sui compensationem a pastorum principe Christo olim reportaturus.

Studiosos benemoratos sibi commendatos habeat.

8. Benemoratos et exquisitae expectationis studiosos, qui se olim ecclesiae Christi inservituros spem de se porrexerunt, seniores cum primis sibi commendatos habere, ipsorum promotioni studere, ipsosque paterno amore fovere et patrocinio prosequi teneantur.

Fratres ad se confugientes humaniter excipiat.

9. Fratres suos necessitate urgente ad se confugientes non torvo, non tetrico vultu, sed humaniter et cum spiritu mansvetudinis excipiat, exaudiat, bonaque a se eos relatione dimittat.


CAPUT III.
DE PROSENIORIBUS.

Prosenior suo seniori obediat

1. Seniorum unusquisque habeat proseniorem, qui ei in negotiis ecclesiarum cooperetur graviter, ita tamen,

226

ut nihil sine senioris scitu aggredi praesumat, dependentiam a seniore habeat, ei ad se aversanti, vel aliquo in necessitatibus ecclesiarum amandanti, haud morose obtemperet, seniori sit quasi oculus, aut manus dextra.

Prosenior ipsi seniori in visitatione sit a latere.

2. Prosenior in ecclesiarum visitatione ipsi seniori sit continuo a latere una cum presbiterorum alternatim nunc uno nunc altero, prout seniori libitum, utiliusque visum fuerit.

Ecclesias meticulosis in locis ipse visitet.

3. Ecclesias sub ditione Turcica, periculosis hostium excursionibus ita expositas (si senior in loco meticuloso habitans, citra indubitatum vitae suae discrimen ad eas visitandas excurrere nequeat) prosenior una cum presbiterorum uno aut altero visitet, casusque earum incidentales complanet, idque sui senioris annuentia et jussu, cui suae et visitationis et contemplationis seriem reportare teneatur.

4. Eorum quidam re ipsa proseniores, quidam vero pro locorum conditione, tantum delegati habeantur.


CAPUT IV.
DE PRESBITERIS.

1. Communiter omnes in universum ministros, proprie istos seniores, late autem seniorum collaterales, presbiteros dici et esse intelligimus.

2. Collateralium praecipuum vocamus proseniorem, de quo jam dictum.

227

3. Quia senioratus ipsi pares non sunt: unus enim in se majorem comprehendit ministrorum numerum, quam alter, ideo pro eorundem etiam quantitate eligantur presbiteri seu collaterales ex iis, quos seniores sibi subjectos habent, ut ita senatorum ecclesia sive numerus, in quo et ipsi comprehendi debebunt, supra 24 non excrescat.

Presbiterorum officia.

4. Collaterales ipsi seu presbiteri seniorum erunt cum prosenioribus in causarum matrimonalium leviorum (quae generalis synodi calculum desiderare non videbuntur) discussione honorarii quasi assessores, in cura ecclesiarum ad obsequendum ejus vocationi comparere debentes, si quae scandalosa inaudiverint, per proseniores tempestive ad seniores deferre, eisque intimare obligati, eorumque quasi aures patulae et pedes agiles ipsis senioribus.

Generalibus synodis intersint.

5. Generalibus synodis ipsi cum suis senioribus (inevitabili necessitate excepta), nisi gradu suo dimoveri voluerint, omnino interesse tenebuntur.


CAPUT V.
DE MINISTRIS IN COMMUNI.

Minister in concionando, catechizando,
preces instituendo sit sedulus.

1. Quia apostolus Paulus fidelitatem in dispensatore requiri docet, ideo nos etiam in ministris, qui mysteriorum Dei dispensatores ab apostolo intitulantur, eandem in per-

228

sona summi episcopi Christi in opere requirimus, volumusque, ne minister in ecclesia fidei suae concredita absque publico cultu ullum diem praetermittat; singulis diebus dominicis bis sacrum congregationis locum ingrediatur, mane quidem semper concionetur, a prandio autem vel catechizet, vel si ita videbitur, preces publicas instituat; sed nec hebdomadales commoditate affulgente conciones negligat, minime vero omnium preces matutinas, quibus catechizatio ipsa prudenter adjungatur.

Pulsus vespertinus ad preces.

Sicubi autem ad preces vespertinas templum ingrediendi defuerit commoditas, nihilominus vespertino sub crepusculo campana pulsetur, quo pulsu, tamquam signo excitatorio, auditores ad preces apud se concipiendas exsuscitentur.

2. Sacrosancta eucharistia unoquoque mense dominica novilunii, solemnioribus praeterea tribus hisce festis: nativitatis Domini, paschae et pentecostes publice administrari debet, ut ea ratione auditores ad crebriorem ejus usum asvefieri, superstitiosaque ejusdem ostiatim deportatio facilius queat tolli et obliterari. Quam quideni deportationem [symbolorum] nec admittimus, nec sine judicio temerario tollimus; verum propter auditorum imbecillitatem alicubi sub spe emendationis toleramus, ita tamen, ut in ejusmodi deportatione minister id intendat, ut in aedibus infirmi, cui privatim s. coena erit administranda, coetus aliquantulus habeatur, ne hominum superstitio illo solitario communicandi abusu foveatur et nutriatur.

229

Mutatio et abrogatio abusuum.

3. Nemo in sua ecclesia suo seniore inscio et inconsulto publicis in abusibus mutationem et innovationem aliquam inferre audeat, et infirmi scandalizati praepostero aedificandi zelo damnosum effectum cum animi moestitudine experiri cogantur. Rudis plebecula primum de abusuum illorum utilitate ex verbo Dei sedulo erit docenda, ita postmodum senioris consilio et authoritate exque auditorum, vel saltem primariorum et potiorum consensu accedente, mutatio vel innovatio debebit auspicari, moveri et promoveri.

Ecclesia vacans a vicinis ministris visitetur.

4. Si aliquam ecclesiam ministro destitui et vacare contingat, vicini ministri ex sui senioris et prosenioris consensu et annuentia, etiam non vocati, et quidem alternatim in eam venire, eique inservire tenentur, ne per falsos fratres, imprudenter se se insinuare et intrudere solitos, magna nostra injuria occupetur, a nobisque abalienetur.

5. Sine sui praelati scitu et favore nullus ministorum ei ecclesiae, in qua annum suum terminavit, etsi ab auditoribus fuerit sollicitatus, operam suam de novo polliceatur, conventionemque instituat, verum negotium suum ad praelatum suum dirigat, idque intendat, ut si auditores opera sua ulterius uti voluerint, ipsum condecenti modo requirant, suamque inter ipsos remansionem ab ipso impetrent; erit enim ipsi ministro decentius et honestius, si publica authoritate denuo auditoribus cominendatur, quam si suopte et nutu se se ipsis astringat, sicque ipsi auditores ministrum suum majori quasi cogentur in praecio habere.

230

De presbiteris regentibus eligendis.

6. Unaquaque in ecclesia authoritate seniorum, idque visitationis tempore, ex auditoribus, qui pietate et zelo gloriae Christi aliis praeeminere videbuntur, electi aliquot ministro adjungantur, qui in illa ipsa ecclesia ab ejus latere sint, tamquam senatores ecclesiastici, morum censores, et fidi in ecclesiasticae disciplinae administratione adjutores, qui orantis Mosis manus contra Amalechitas, ne fessae languescant, suffulciant, quos minister in causarum incidentalium complanationem ad se convocare, communique ipsorum consilio se se debebit statuminare et disciplinam exercere.

Convitium in Spiritum sanctum inhibeatur.

7. Convitium illud in Spiritum Domini summe blasphemum ministrorum quisque suo in coetu ex verbo Dei zelose taxet, utque poena publica coerceatur, omni conamine in id incumbat.

Iracundia erga se ardentes ad reconciliationem moneantur.
Presbiteri regentes dissidentes reconciliari faciant.

8. Celebrioribus festis ingruentibus publica in praedenuntiatione minister auditores admoneat, ut ira et odio erga se invicem ardentes in gratiam redeant, sibi mutuo reconcilientur, eoque se ad festa devote praeparent. Talis dissidentium pacificatio in unaquaque ecclesia post ministrum viris illis electis et personae ministri adjunctis incumbet, ut concordiae conciliandae diligenter studeant et invigilent.

231

Excommunicatio.

9. Senioris sui sine scitu et consilio nullus auditorem quemquam excommunicare, aut excommunicatum recipere audeat.

Preces pro patronis.

10. Conciones, potissimum autem dominicales matutinae, solemnibus claudantur precibus pro ecclesiae et ministerii conservatione, pro pace regni, pro patronis et pro omnibus, qui in sublimitate constituti sint, ut quietam vitam agamus cum omni pietate et castitate.

Census ecclesiasticus.

11. Quia vero ad incidentales quasdam ecclesiarum causas complanandas sumptus in opere quandoque sunt necessarii: ideoque volumus, ut censum ecclesiasticum quisque ministrorum, a singulis quidem sui salarii florenis et tritici cubulis, et vini aconibus, nummos hungaricos fideliter dependant; quod ut liquidius constet, unusquisque quantum solvere teneatur, dominus senior singulorum ministrorum inspectioni suae subjectorum salaria diligenter computata, et apud se in regestrum relata habeat, necesse erit. Quem quidem censum senior per proseniorem, prosenior vero per presbiteros sive collaterales sub convocatoriarum emissionis tempus ab unoquoque sine cunctatione exigat, ut in synodo in commune proferre possit; aut certe quisque minister in synodum eo veniat apparatu, ut ibi censum illum citra dilationem deponere valeat.


232

CAPUT VI.
DE SYNODIS.

l. Singulis annis binae synodi celebrentur, una quidem generalis circa finem veris, initium aestatis, alternatim h. e. nunc extra, nunc intra fluviolum Arabum, altera autem particularis tempore authumnali. Sique generalem synodum extra celebrari contingat, eodem anno particularis intra Arabum veniet celebranda, cui alterius tractus seniores, ex episcopi placito specialibus literis vocati, honoris gratia interesse tenebuntur.

Qualis in Synodo in consessu ordo observetur.

2. In synodo generali episcopus primo in ordine seniores in secundo, proseniores et presbiteri in tertio, communiter caeteri deinde ministri sedebunt; inter ipsos autem presbiteros academici post proseniores primis cohonestabuntur accubitibus. Quo in consessu suo quisque in loco non rustica aliqua levitate, sed ministeriali gravitate, tamquam in sacro senatu, et quidem coram tremendo omnipotentis Dei conspectu sedeat, ad ea, quae dicuntur aut aguntur, devote attendat, mussitationes, risus, crebrasque sui erectiones caveat et fugiat.

Sine venia nemo egrediatur.

3. Nullus e medio consessu non impetrata ab episcopo venia – vel etiam ad ipsum naturae opus egredi audeat; transgressor autem grossorum 5 mulctabitur. Cum venia autem egressus quisquis ultra dimidiam, aut ad summum integram horam foris moram nexuerit, dimidii illico talleri mulcta puniatur.

233

Oberrantes puniantur.

4. Aliis in templo rebus synodalibus sacris vacantibus, si quis in plateis aut in foro oberrare conspectus fuerit, poena talleri mulctetur.

Jejunium solventium poena.

5. Aliis in templo existentibus et a cibis jejunantibus, si quis interea templo, etiam cum venia egressus (morbi difficilis necessitate excepta), gulae suae et ventri inservierit, grossis 5 mulctetur.

Ante finem synodi discedentium mulcta.

6. Si quis non expectato synodi fine sine venia ad sua redierit, tallero imperiali mulctetur.

Arcana synodi effutientium poena.

7. Si quis arcana synodi extraneis effutiverit, presbiterii gradu dejiciatur, simplex frater censurae presbiterii subjiciatur.

Causarum Ecclesiasticarum ordo.

8. Causae ministrorum ecclesiasticae secundum ordinem senioratuum assumantur et complanentur.

Causantium suas causas praeponendi modus.

9. Causantes extranei suas causas libellis supplicibus comprehendant, eosque episcopo porrigant, quibus presbiterii deliberatio superinscribi, inque futuram cautelam protocollo inseri queat.

234

Censura morum.

10. Censura morum hac methodo et ordine debebit institui.

Primum episcopus vitam suam fratrum trutinae submittat, suoque loco surgens, vice sua uni seniori demandata, e consessu exeat, ut eo liberius qui volet, et aliquid habet de ipso eloqui audeat. Finita de ipso disquisitione, ipsi introvocato senior unus, si quid in ipso censura digni animadversum est, sine cunctatione propalet, neque ejus vereatur iram aliquam, ibi enim non favor inanis captandus, nec in gratiam loquendum, sed ex charitate mutuae correctioni studendum est, a qua correctione ne ipse quidem episcopus est exemptione privilegiatus.

Secundo ab episcopo deveniendum erit ad seniores, qui etiam ipsi censurae subjiciantur, et ordine inter ipsos observato quem ordo tetigerit, surgat, eumque e medio consessu exire non pudeat; quorum unicuique quid censura feret, episcopus graviter proponat et referat.

Tertio idem processus observetur et cum prosenioribus.

Quarto presbiteri etiam, non quidem sigillatim, verum uno in senioratu sive duo, sive tres, sive etiam quatuor inveniantur, secundum senioratuum ordinem emittantur, deque ipsorum vita ab ejusdem senioratus ministris fiat inquisitio.

Quinto ordine pariformiter inter seniores observato senior, prosenior er presbiteri ab episcopo per Deum vivum adjurentur, ut coram presbiterio sacro conscientiose referant, si quid mali et scandalosi de alicujus sub suo senioratu et inspectione existentis vita et moribus audiverunt.

Sexto etiam de rectoribus scholarum eorumque vita a suis pastoribus diligens fiat scrutinium et inquisitio.

235

In synodo s. coena administretur.

11. Sacra Domini coena in signum nostrae, tum cum capite Christo, tum nobiscum invicem communionis, in unaquaque synodo administretur.

Synodus quomodo finiatur.

12. Omnis synodus cantu, gratiarum actione, catalogi praesentium praelectione, mutuaque fratrum deprecatione, benedictione et valedictione finiatur et claudatur.


CAPUT VII.
DE SCHOLARUM RECTORIBUS ET STUDIOSIS.

Senior scholas visitet.

1. Quisque senior suae inspectionis scholas sedulo visitet, et ne dissolvantur, ex officio curet.

Catechesis in scholis exerceatur.

2. In unaquaque schola studiosis quidem Palatinatus, pueris majoribus Syderii hungarica, minoribus autem Galli Huszár Catechesis inculcetur et instilletur, imo certa ad hora id alicujus diei destinata, disputatio quoque ex ea instituatur, et in precibus hebdomadalibus templi pueri Catechesin recitent.

Rector ad officium suum juramento adstringatur.

3. Unusquisque scholae rector a suo pastore, vel is in introductione ejus cohonestandi gratia adesse

236

fuerit dignatus) seniori juramento ad fidelem muneris sui executionem adstringatur, idque in scholam cum introducitur primariis et praecipuis cujusque civitatis (ubi rector in scholam introducendus erit), oppidi vel pagi civibus praesentibus.

Pastorum demortuorum orphani gratis erudiantur.

4. Pastorum demortuorum orphanos, ut peculiares ecclesiae alumnos et vernas, rector honestis literis gratuito imbuere, ipsorumque ante alios, maxime si qui laudatae indolis esse inveniantur, promotioni sedulo incumbere teneatur.

Summe pauperum quoque filii gratis informentur.

5. Pauperum, qui minervale solvere nequeunt, filii in scholis nostris gratis erudiantur, ne ad perniciosos animarum aucupes Jesuitas eundi occasionem arripiantur.

In schola Papensi publicae disputationes
frequenter instituantur.

6. Papensis scholae rector alternatim modo theologicas, modo logicas disputationes publicas saepius instituat; nulla in ea schola septimana sine aliqua publica disputatione praetereat.

Ejus scholae alumni quomodo gratitudinem praestant.

7. Ejus scholae alumni in gratitudinem declarandam sub nostro episcopatu honesta vocatione oblata, annum

237

ad minus unum in scholis juventuti informandae inservire teneantur.

Sine scitu senioris alumni nec recipiantur
nec dimittantur.

8. Rector sine scitu senioris alumnum in eam scholam nec admittat, nec ex ea dimittat.

Ea schola pluraliter visitetur.

9. Visitatio ejus scholae peculiaris per episcopum et seniores terminis certis haud negligatur, instituatur.


APPENDICULA.

Articuli Köveskutienses et Comjatienses
recipiantur.

Praeter istos annotatos articulos, inter Köveskutienses et Comjatienses fratrum ultra-danubianorum articulos, si qui nostro huic tractatui, tempori et instituto inservientes inveniri possunt (ut etiam inveniuntur), eos quoque recipiendos, inque nostrum usum convertendos esse censemus, definimus es statuimus.